monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 10
Nec hoc dicimus, quod renuamus regnum Dei intra nos esse, et sanctos viros etiam in caeteris esse regionibus; sed quod hoc asseramus vel maxime, eos qui in toto orbe sunt primi, huc pariter congregari. Ad quae nos loca non ut primae , sed ut extremae venimus; ut primos in eis omnium gentium cerneremus. Certe flos quidam et pretiosissimus lapis inter Ecclesiastica ornamenta, Monachorum et Virginum chorus est. Quicumque in Gallia fuerit primus, huc properat. Divisus ab orbe nostro Britannus, si in religione processerit, occiduo sole dimisso, quaerit locum fama sibi tantum et Scripturarum relatione cognitum. Quid referamus Armenios, quid Persas, quid Indiae, et Aethiopiae populos, ipsamque iuxta Aegyptum, fertilem Monachorum, Pontum et Cappadociam, Syriam Coelen et Mesopotamiam, cunctaque Orientis examina? quae iuxta Salvatoris eloquium, dicentis. 'Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae' . Concurrunt ad haec loca, et diversarum nobis virtutum specimen ostendunt. Vox quidem dissona, sed una religio. Tot pene psallentium chori, quot gentium diversitates. Inter haec (quae vel prima in Christianis virtus est) nihil arrogans, nihil de continentia supercilii: humilitatis inter omnes contentio est. Quicumque novissimus fuerit, hic primus putatur. In veste nulla discretio, nulla admiratio. Utcumque placuerit incedere, nec detractionis est, nec laudis. Ieiunia quoque neminem sublevant; nec defertur inediae, nec moderata saturitas condemnatur. Suo Domino stat unusquisque aut cadit. Nemo iudicat alterum, ne a Domino iudicetur. Et quod in plerisque provinciis familiare est, ut genuino dente se lacerent, hic penitus non habetur. Procul luxuria, procul voluptas. Tanta in ipsa urbe orationum loca, ut ad ea peragranda dies sufficere non possit.